HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XXXVI: De inventione Deuteronomii

#IV Reg. XXII#Sophon. I#IV Reg. XXIII#II Paral. XXXV

Porro octavo decimo anno regni Josiae, praecepit Josias Helciae, ut residuum pecuniae, quae oblata fuerat ad templi reparationem constaretur, et fierent inde vasa ad ministerium Domini. Cumque Helcias omnia diligenter scrutaretur, invenit librum Moysi in templo. Forte aperuit arcam, et invenit Deuteronomium, quem Moyses reponi fecerat in ea, et misit eum regi per manum Saphan. Qui cum legisset coram rege, scidit rex vestimenta sua. Audivit enim maledictiones scriptas in transgressores legis, et crebras comminationes Dei. Quod si sequerentur idola, ejiceret eos de terra, quam dederat eis, sicut ejecerat Amorrhaeos a facie eorum. Et mirabatur quod adhuc esset in terra, et verebatur imminere captivitatem. Tunc praecepit Helciae, et viris prudentibus, ut consulerent Dominum super se, et super populum suum. Qui descenderunt ad Holdam prophetissam, uxorem Sellum, quae habitabat in Jerusalem in secunda, id est secundo ambitu muri, quem fecerat Ezechias, de quo dixit Sophonias: Et ululatus a secunda parte, scilicet quia pars secundo muro circumdata prius capta est. Forte non invenerunt Jeremiam, vel potius nullius adhuc momenti erat. Et respondit Holda: Haec dicit Dominus: Ecce adducam mala, quae scripta sunt in libro legis super locum hunc, et habitatores ejus, qui irritaverunt me in cunctis operibus manuum suarum. Succendetur indignatio mea, et non exstinguetur. Regi autem, qui misit vos dicetis: Haec dicit Dominus: Pro eo quod audisti verba voluminis, et perterritum est cor tuum, et humiliatus es, differentur haec mala, nec fient in diebus tuis, et colligam te ad patres tuos in pace. Quod non est intelligendum de pace ipsius regis: ipse enim occisus est a Pharaone; sed de pace populi, id est priusquam inferret populo quae comminatus fuerat. His auditis, mittens rex in omnem provinciam congregavit omnem populum in Jerusalem, et stans super gradus, legit, cunctis audientibus, omnia verba libri, et percussit foedus coram Domino, et compulit omnes sacramenta praestare, ut leges Mosaicas per omnia custodirent. Et delevit aruspices, et maleficos omnes, et omnia vestigia idololatriae redegit in pulverem. Etiam vestigia quaedam serpentis aenei, quem comminuerat, sive contriverat Ezechias. Ob hoc in prologo Sophoniae legitur Josias contrivisse eum, et contaminavit excelsa, et valle Topheth et ignem Moloch. Forte ossa mortuorum ubique sparsit, vel quaelibet alia immunda, ut potius abominabilis, quam venerabilis locus appareret. Equos quoque solis, et currus, quos depinxerunt reges Judae in introitu templi, juxta exedram Nathanmelech eunuchi penitus destruxit. Fecerant ibi Judaei idolum solis, quasi puerum imberbem, quia nullum patitur senium, sed quotidie renovatur. Fecerant et ei equos, et currum, putantes quod in hunc modum Eliam transtulisset. Et ascendens rex in Bethel super altare, quod fecerat Jeroboam, combussit ossa sacerdotum, et falsorum prophetarum, eruta de sepulcris excelsorum, juxta verbum Abdon prophetae, cujus titulum cum legisset in sepulcro, praecepit ne moverentur ossa ejus, nec etiam illius cum quo sepultus erat. Idipsum fecit in excelsis Samariae, et in urbibus Manasse, et Ephrain, et Simeon, usque in Nepthalim, ossa de tumulis excelsorum eruta, super altaria comburens, et tam ossa quam altaria in pulverem redigens. Hoc praedictum erat de Josia ante annos trecentos sexaginta et unum. Et reversus in Jerusalem fecit Phase convocans ad illud etiam filios Israel, qui captivitatem Assyriorum aliquo modo effugerant, vel etiam de captivitate aliquo casu redierant. Et traditur de his habuisse ad undecim millia Nathinnaeorum. Non est factum Phase tale a diebus judicum. In Paralipomenon legitur a diebus Samuelis, quod posset dici vitio scriptorum factum, et scriptum esse Samuel pro Salomonis, nisi idipsum in Josepho legeretur. Potest ergo intelligi quod Samuel fecerit Phase, etsi in historia non legatur. Quod autem judices fecerunt Phase, certum est, quoniam Moyses et Josue judices fuerunt, et factum est hoc Phase in Jerusalem decimo octavo anno regni Josiae.